CAP. XXI. Quid significet cereus nocte paschali ante baptismum erectus.

In principio officii ad noctem Paschae pertinentis in qua Christus resurrexisse creditur, benedicitur cereus. Cereus namque ad memoriam nobis reducit columnam populo Israelitico datam a Deo in deserto quae erat eis nubes ab aestu protegens in die, et columna ignis lucem praebens in nocte (Exod. XIII). Columna autem illa et cereus iste Christi figurae sunt, qui et ab aestu vitiorum protegit et lucem sapientiae infundit. Hoc autem Christi beneficium et baptizandis promittitur, et baptizatis dum sunt in via non subtrahitur. Unde columna illa populo data est Rubrum mare in figura baptismi transituro; et cereus noster erigitur in Ecclesia et accenditur priusquam catechumeni baptizentur. Nec hoc praetereundum est quod sicut columna praedicta populo data est in tertia mansione ab exitu Aegypti, sic cereus nobis accenditur die tertia liberationis nostrae quae facta est in morte Christi. Quoniam, sicut diximus, vespera illa ad diem sequentem pertinet et vere antiqui jam fere transacto die Sabbati, officium hoc celebrabant. Sed modernorum debilitas ad epulas festinans, tempus praevenit constitutum. Nobis ergo ab Aegypto spirituali exeuntibus, prima dies passio Christi, secunda qua descendit in infernum, tertia resurrectionis est dies.