CAP. XXII. De officio missae in nocte paschali.

Nocte praefata Lectiones quatuor leguntur ad missam. Catechumeni namque ad mensam Domini vocantur, id est, ad sanctam Scripturam, quae per mensam quatuor pedum in tabernaculo Domini positam significata est. Siquidem quatuor mensae pedes sunt quatuor expositiones sacrae Scripturae, scilicet historica, allegorica, moralis, anagogica. In quatuor hujus noctis Lectionibus haec quatuor, si subtiliter inspexeris, poteris invenire. Prima secundum historiam nostrae recolit creationis dignitatem. A qua quoniam peccando cecidimus, non sequitur canticum. Secunda lectio secundum allegoriam agit de liberatione nostra ab exsilio in quod per peccatum devenimus. Agit namque de liberatione populi Israel ab Aegypto, in qua nostra liberatio a spirituali Aegypto praesignata est. Tertia Lectio moralis est: Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, etc. (Isai. IV). Septem enim mulieres, septem gratiae sunt quae spiritualiter dicuntur dona Spiritus sancti. Unde et septiformis Spiritus appellatur. De ablutione etiam sordium agit eadem Lectio, quod totum ad mores pertinet. Et est rectus ordo ut postquam instructi fuerint de purgatione baptismi, instruantur de moribus. Quarta Lectio dicit: Audite audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra (Isa. IV). Quod ita Hieronymus super Isaiam exponit. Sermo divinus non carnis bona, sed animae pollicetur. Haec igitur Lectio anagogen sapit, quia sub nominibus carnalium promittit bona coelestia. Unde Beda: Anagoge est sensus ad superiora ducens, id est locutio quae de praemiis futuris et ea quae in coelis est vita futura sive mysticis sive apertis sermonibus disputat. Audiamus quid dicant catechumeni post admonitionem doctoris. Sicut servus desiderat, etc. (Psal. XLI). Unde Augustinus: Et quidem non male intelligitur vocem eorum esse qui cum sint catechumeni ad gratiam sancti lavacri festinant.