|
Litaniae quae fiunt circa baptisterii consecrationem sunt intercessiones
sanctorum pro renascentibus; ante et post aguntur, quia sicut legitur in
Apocalypsi: Iris erat in circuitu sedis Dei (Apoc. IV). Quod sic Beda
exponit: Sedes Dei in Ecclesia est; Iris autem, quae post diluvium facta
est ut esset indicium propitiationis, intercessionem sanctorum designat.
Aguntur autem antiphonae septenae ante baptismum, ut Spiritus sanctus,
cujus est gratia septiformis veniat in aquam baptismatis. Quinae aguntur
dum baptizantur catechumeni, ut Deus dignetur quinque sensus eorum
custodire ne illecebris saecularibus capiantur Ternae post baptismum, ut
fidem sanctae Trinitatis, quam professi sunt, toto corde, tota mente,
totis viribus custodiant.
|
|