CAP. XXVI. Quod parvuli in fide Ecclesiae salvantur.

Si ejus aetatis fuerint qui baptizentur ut rationis usum habeant et loqui sciant, ipse fidem suam profiteri debent, et in fide propria salvantur; si autem parvuli fuerint, in fide et confessione offerentium eos ad baptismum sive in fide generali Ecclesiae salvari creduntur, sicut et Syrophenissae mulieris filia in fide et humili confessione matris legitur a daemonio liberata dicente Domino: O mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut vis (Mar. VII). Et sanata est, ut ait Matthaeus, filia ejus ex illa hora (Matth. XV).