CAP. XXVII. Quare paschalis hebdomada in albis celebretur. |
A Sabbato isto usque ad sequens Sabbatum per octo scilicet dies portantur albae vestes, ut ostendatur qualia corpora recepturi sumus in octava resurrectionis, et quales esse debeamus in Novo Testamento. Sicut enim septem dies pertinent ad Vetus Testamentum, propter Sabbatum, ita octo ad Novum propter octavum diem resurrectionis. Unde Salomon: Da partes septem necnon et octo (Eccle. XII). Jam enim docebat populum suum ut non semper inhaereret Veteri Testamento, sed transiret aliquando ad Novum. |