|
Introitus non cantatur ad missam die hac, quia Lectiones et caetera quae
praemissa sunt locum tenent Introitus, imo plus sunt quam Introitus.
Gloria in excelsis Deo (Luc. II) cantatur propter gaudium resurrectionis
Dominicae. Notandum quod omnia usque ad Evangelium ad neophytos
pertinent. In Oratione dicit sacerdos: Conserva in nova familiae tuae
progenie Spiritum quem dedisti. Epistola: Sic consurrexistis cum
Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei
sedens (Coloss. III).
|
|