|
In tempore quadragesimali praeter illa quae aliis temporibus in officio
missae inseruntur, superadditur ultima benedictio, quae Oratio super
populum intitulatur, quia si omni tempore necesse est paratum esse
contra adversarium, quanto magis in procinctu? Quadragesimali tempore
scitadversarius noster contra se ab Ecclesia parari conflictum, ac ideo
instat fortius ad rapiendum, si forte aliquem negligentem invenerit.
Sacerdos autem, ut sapiens agonista, quanto in majore periculo videt
Christi milites fore, tanto eos ampliori protegit benedictione. Et quia
quanto major est devotio, tanto magis prodest benedictio, diaconus
clamat ut humiliemus capita nostra Deo, et tunc sacerdos benedictionem
apponit. In quadragesimali tempore non cantatur Alleluia; quod semper
laetitiam sonat, sicut Versus sequentes Pneuma evidenter ostendunt, sed
loco Alleluia Tractus cantatur. Tractus et in ipsa littera et in cantu
tribulationem exprimit et laborem, ut: De profundis; ut: Commovisti; ut:
Qui habitat; ut: Ad te levavi, etc. Tamen quia in resurrectione cum
sanctis gaudebimus, si nunc per confessionem et poenitentiam nos
praeparaverimus, post duos Tractus moeroris sequitur tertius Tractus
laetitiam sonans. Vel hoc ideo fit, quia duobus temporibus, scilicet
ante legem et sub lege, genus humanum in moerore fuit, tertio sub gratia
in laetitia in Christum respiravit, De profundis et Commovisti,
tribulationem: Jubilate vero sonat laetitiam: item Qui habitat, et Ad te
levavi tristitiam; Qui confidunt, praefert laetitiae canorem. Similiter
Saepe expugnaverunt me, et Deus, Deus meus, tristitiam: Laudate vero
hymnizat laetitiam.
|
|