CAP. XXXI. Quare in eadem missa
non cantetur. |
In eadem nocte non cantatur Agnus Dei propter incredulitatem illarum mulierum commemorandum, quia quem non credebant esse Deum, nec credebant posse tollere peccata mundi. Presbyter tamen suum interim peragit officium, quia mulieribus et ipsis discipulis de resurrectione dubitantibus Christus et resurrexit et manifestum se fecit. |