|
Die sancti Paschae in Introitu per ora prophetarum praesentat se
Christus ex resurrectione Patri suo in Ecclesia sua dicens: Resurrexi et
adhuc tecum sum (Psal. CXXXVIII). In die hac et quinque sequentibus
graduali canimus ad missam, quia ad gloriam, quam promittit Domini
resurrectio, adhuc gradimur et gradiendo Deum laudamus. De perventione
tamen quam habemus in spe gaudemus, unde et Alleluia cantamus. In
Sabbato autem duplex Alleluia canimus, quia Septuagesimae finis est
significat requiem quae peregrinationis erit finis, quando duplici stola
corporis et animae decorati Deum pro utraque laudabimus. Similiter in
diebus Dominicis et festis usque ad octavam Pentecostes duo Alleluia
cantamus propter memoriam Dominicae resurrectionis, et nostrae, cujus
perventionis figura praecessit in Sabbato praedicto. In aliis diebus pro
redemptionis nostrae laetitia unum Alleluia cantamus.
|
|