CAP. XXXIII. Quare a Pascha usque ad Pentecosten non cantatur Responsorium.

Ab octavis Pentecostes usque ad Septuagesimam in Dominicis et festis diebus Responsorium et Alleluia actionem eorum et laetitiam sive laudem sive gratiarum actiones significant qui perseverant in sanctitate, quam in baptismo receperunt. Ita enim in spe jam habent regnum futurum ut inter laboriosa opera Deo gratias agant. Sive ut alii dicunt, per Responsorium activam intelligimus per Alleluia contemplativam. Instruendi sunt homines de bonis activae, quae sunt eleemosyna, lectio, visitatio infirmorum, et hujusmodi. Instruendi sunt etiam de bonis contemplativis, quae sunt consideratio aeternorum, laus Dei. In illis autem diebus, qui sunt a Sabbato paschali usque ad octavas Pentecostes, non canitur Responsorium quia tempus illud nostram praefigurat resurrectionem, quando omnes erunt docibiles Dei, et omnia activae vitae opera cessabunt; sed tantum Alleluia cantabitur, id est laetitia animarum de percepta immortalitate et receptione corporum agetur. Eamdem laetitiam numerus quinquagenarius significat, qui apud Haebraeos Jubileus appellatur.