CAP. XXXIV. Quare in diebus jejunii
non cantetur ad missam. |
Dies poenitentiales et vigiliae apostolorum et caeterae in quibus confiteri peccata et humiliari et jejunare debemus ut ad gaudium quod in sequenti solemnitate celebratur pervenire mereamur, sine Alleluia transfiguntur quia non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV). |