|
In vigilia Pentecostes celebratur baptismus eo quod Dominus ascensurus
in coelum promisit discipulis suis dicens: Baptizamini Spiritu sancto
non post multos hos dies (Act. I), scilicet post decem; quod et factum
est. Hac de causa celebrat Ecclesia baptismum decima die post
ascensionem, ut cathecumeni nostri baptizentur Spiritu sancto, sicut et
ipsi apostoli. Incipiunt autem dies Pentecostes ab ipso die Paschae, et
terminantur die quinquagesimo, qui vulgo dies Pentecostes appellatur.
Unde ipso die canitur Antiphona ad Vesperas: Hodie completi sunt dies
Pentecostes, Alleluia, etc. In hujus diei vigilia propter catechumenos
Lectiones quatuor leguntur. Prima ad historiam pertinet, proponens ad
exemplum obedientiam Abrahae. Secunda Lectic est: Scripsit Moyses
canticum. De quo autem cantico hic dicat, cantor illico demonstrat,
scilicet Attende, coelum. Tam Lectio quam canticum allegorice de Christo
et Ecclesia exponendum est. Tertia Lectio moralis, in qua septem dona
Spiritus sancti faciunt de obedientibus virum unum de quo dicebat
Paulus: Donec occurramus omnes in virum perfectum (Ephes. IV). Quarta
Lectio anagogen sapit, quae ad coelestia tantum invitat. Ecce quatuor
pedes mensae Domini ad quam catechumeni vocantur. De laetaniis circa
baptismum dictum est supra. Alleluia cantatur pro gaudio emundationis
quam neophyti recipiunt in baptismo. Sed quia plena emundatio, a poena
videlicet et culpa ad quam per hanc tenditur, longe est, et non nisi per
difficultates nimias ad eam pervenietur, sequitur Tractus.
|
|