CAP. XXXVI. De officio missarum infra hebdomadam Pentecostes.

Quid in tota septimana quae die Pentecostes incipit agere debeamus Beda in Homilia sua manifestat dicens: Verum hoc quoque quod nos statim peracta die quinquagesima non genua ad orandum curvamus, sed et illa; adhuc septimana stantes Domino supplicamus, et quamvis intermissa repetamus jejunia, tamen alleluia quotidie personamus; nemo absque discretione apta et congrua ratione mysterii putet actitari. Quia enim Spiritus sancti septiformis est gratia, jure solemnitas adventus ejus per VII dies laude hymnorum debita simul et missarum celebratione recolitur.