|
In missa pro mortuis non cantatur Gloria in excelsis Deo (Luc. II), nec
alleluia suavitatem et laetitiam significantia, quia cantica laetitia de
proximi transitu dolentibus non conveniunt. Ministri enim altaris sicut
gaudere cum gaudentibus., ita flere debent cum flentibus (Rom. XII).
Osculum non datur hic, quia ubi solemus dicere, Dona nobis pacem, in hoc
officio quasi magis defunctorum quam nostri memores, dicimus: Dona eis
requiem sempiternam. Summopere enim hic illis succurrere nitimur quos in
hac vita nil amplius posse mereri cognoscimus. Anniversarius dies ideo
repetitur pro defunctis, quia nescimus qualiter se habeant in alia vita.
Unde sicut anniversarius sanctorum dies ad eorum honorem repetitur, sic
anniversarius defunctorum dies ad memoriam reducitur ad ipsorum, si
forte indigent, utilitatem. Triginta diebus continuis solet missa pro
defunctis celebrari, ut quidquid in Decalogo legis deliquerunt, sanctae
Trinitatis miseratione deleatur. Denarius enim ternario multiplicatus
tricenarium faci
|
|