CAP. IV. Quare in Adventu Domini cantica laetitiae taceantur.

Cum celebratur Adventus Domini et in tempore quadragesimali, Gloria in excelsis Deo et Te Deum non cantamus in ecclesia, dalmatica et vestis subdiaconalis non portantur. Haec enim omnia praetendunt laetitiam. Tempus autem Adventus ad memoriam reducit tempus illud quo Messias exspectabatur, et de tanta adventus ejus dilatione vivi conquerebantur et mortui qui in inferno tenebantur. Tempus vero Quadragesimae ab ipsa Septuagesima nostram commemorat captivitatem, qua genus humanum a paradiso expulsum sub diabolo principe exsulabat, donec per Jesum sacerdotem magnum in hujus redemptionis nostrae figura reductus est in Jerusalem. Quia ergo utrumque tempus moeroris est, in utroque ab eis quae laetitiam praeferunt abstinemus; non tamen aequaliter, quia in Quadragesima prorsus Alleluia tacetur, quod non fit tempore Adventus. Denique haec cuncta praedictis temporibus ideo intermittuntur, ut in Nativitate Domini et die Resurrectionis festivius amplectantur, et ut Novi Testamenti gratia praestantior Veteri cognoscatur. Quoties non dicitur ad missam Gloria in excelsis, toties tacetur Ite missa est, quia tempore luctus et poenitentiae magis oportet in Ecclesia miserias commemorare, peccata deflere et Deum gratiae auctorem benedicere. Unde et in fine missae dicitur Benedicamus Domino, quasi per quem a praesenti miseria speramus liberari.