|
Ante legem et sub lege Christus in figura jam immolabatur, sicut de eo
scriptum est in Apocalypsi: Agnus qui occisus est ab origine mundi
(Apoc. XIII). Tempore autem gratiae vere pro salute mundi est oblatus.
Unde ut per commemorationem figurarum veritas probabilior existat, quia
sicut scriptum est: In hoc verbum verum est, quoniam alius est qui
seminat, alius qui metit (Joan. IV). Semel in anno, scilicet in
nativitate Domini constituit Ecclesia intra Natalis diei spatium ter
missam celebrari: Primo in nocte, secundo sub auroram, tertio in die.
Tempus ante legem, quasi nox fuit, nec lege nec prophetiis, nec alia
praedicationis luce illustrata. Tempus sub lege quasi aurora fuit, nec
penitus carens luce, nec plenam eam habens. Tempus gratiae diei pleno
comparatur. Prima missa tempus ante legem, secunda tempus sub lege
commemorat, quia in utroque Christi immolatio in figura praecessit. In
tertia missa vera lux advenisse monstratur, cum dicitur, Puer natus est
nobis (Isa. IX), etc. In aliis temporibus tantum semel in die missa
celebrari praecipitur, quia cessantibus figuris veritas manet. Figurae
autem imo figurarum tempore propter ipsas. Ideo in Navitate Domini non
in alio tempore missarum solemnitates commemorantur, quia temporis
gratiae nativitatis Dominicae tempus fuit exordium. Unde in ipso
temporis gratiae principio praecedentia tempora quae Christi figuras et
signa praetulerant. ad memoriam reducenda sunt.
|
|