CAP. VI. Quare in festo beati Joannis Baptistae missae duae in quibusdam Ecclesiis celebrentur.

Beatus Joannes Baptista legitur in Evangelio Lucae repletus esse Spiritu sancto ex utero matris suae (Luc. I). Quapropter in exordio lucis diei quasi in exordio Nativitatis sacrificium Deo offertur in honorem ejus ad laudem Creatoris qui illum honorare dignatus est ex utero matris. Beatus Joannes Baptista tribus insignibus triumphis excellenter refulsit. Ad hoc enim venit ut viam Domino praepararet exemplo suae conversationis, qui triumphus celebratur in vigilia. Per baptismi ministerium claruit insignis. Hujus ministerii triumphus recolitur in prima missa, Nazereus vero permansit ex utero matris. Hoc donum recolitur in missa secunda in die.