CAP. VIII. Quare in festo Innocentium cantus laetitiae taceatur.

In solemnitate Innocentium ad missam non cantamus Gloria in excelsis Deo, nec Alleluia nisi in die Dominica evenerit, ut nos quodammodo matribus de morte filiorum lugentibus conformemus. Vel ideo in die hac a vocibus laetitiae abstinemus, quia Innocentium animae ad inferos descenderunt sicut et omnium qui ante passionem Christi obierunt. Quia tamen infra Nativitatis Domini dies, dies illa continetur, dalmaticam et vestem subdiaconalem non intermittimus.