|
In diebus autem Adventus Domini et Quadragesimae ministri non utuntur
hujusmodi vestibus sed casulis. Tamen quando proprium officium assumunt,
casulis se exuunt, quia in proprio officio, id est legendo Epistolam vel
Evangelium, eos qui ad praedicandum a Domino missi sunt repraesentant.
Casula autem talia significat opera quae in itinere observari non
possunt. Significat enim per latitudinem suam charitatis amplitudinem.
Haec autem exigitur et in loquenda, propter quod collo circumdatur, et
in operando, quia super utrumque brachium replicatur, et in cogitando
quoniam pectus inde tegitur, et in portando aliorum onera, eo quod
humeri inde ambiuntur. Haec autem in itinere observari non possunt. Unde
Beda in Tractatu super Lucam: At vero sitim, famem, vigilias, nuditatem,
lectionem, psalmodiam, orationem, laborem operandi, doctrinam,
silentium, etc., hujusmodi si quis semper exsequenda putaverit, non modo
se eorum fructu privabit, sed et notam indiscretae obstinationis imo
stultitiae pervicacis incurret: casulis itaque exuti sua peragunt
subdiaconus et diaconus officia. Primo subdiaconus in memoriam illorum
septuaginta duorum quos misit Jesus in omnem civitatem et locum quo erat
ipse venturus (Luc. X); postea diaconus in memoriam apostolorum qui ad
praedicandum Evangelium missi sunt. Unde ad majorem perfectionis notam
cum subdiaconus sine casula suum peragat officium, diaconus casulam
super sinistrum humerum portat plicatam; ut in hac vita quae per
sinistram significatur, se ad fratrum onera portanda significet esse
paratum, nec ab operibus quae per casulam significantur, etiam in
itinere penitus vacuum. Sed quoniam de specialibus missarum
observationibus agere proposuimus, de temporum quoque observationibus
quibus ecclesiastica congruunt, aliquid duximus inserendum.
|
|