I.

Advertendum quod circa annum Domini millesimum XXXVIII, ordo canonicus sancti Victoris Parisiensis celebrisque fama per orbem habebatur, praecipue propter famosas quasdam et insignes personas, moribus et scientiis adornatas, quas in diversis diversarum mundi partium ecclesiis sparsit, velut vitis foecunda palmites proferens transplantandos. Hoc enim tempore fuerant ibidem accepti canonici professi prelati in Ecclesia Romana, duo cardinales, magister Yvo cardinalis et dominus Hugo, episcopus Tusculanus; magister Achardus, episcopus Abricensis; abbates quoque IX in ecclesia sancti Saturi Bituricensis, abbas Radulphus sanctae Genovefae Parisiensis, abbas Odo sancti Euverti Aurelianensis, abbas Rogerus sanctae Mariae Augensis, alius sancti Bartholomaei Noviomensis, Garnerius sancti Vincentii Silvanectensis, Balduinus sanctae Mariae Alticrucis, Guibertus sancti Augustini de Busco in Anglia, Richardus sancti Jacobi de Guiguemora in Marchia, magister Andreas, magistrique Hugo, Richardus, Adam et Thomas, prior tunc Sancti-Victoris adductorque Stephani Parisiensis episcopi in episcopatu caute et subtiliter gubernando, adeo quod, sicut patet in epistola ipsius Stephani ad Innocentium papam, ipse enim Stephanus nihil in hoc laborabat, sed dictus Thomas prior totum faciebat: ideo occisus est et martyr factus a nepotibus archidiaconi Parisiensis Naucherii, viri nobilis, sed dissoluti. Unde, cum a dicto priore Thoma reprehenderetur et inculparetur, insurgens in eum coepit persequi et tandem nepotibus crudeliter est occisus. Unde, ut vindicaretur ejus mors, sanctus Bernardus abbas et praedictus Stephanus episcopus hoc quomodo acciderat papae Innocentio mandaverunt. Unde, propter eorum cogens mandatum, papa fecit eum de claustro extractum infra ecclesiam, scilicet in capella Sanctae Crucis, honorifice VII idus martii sepelire.

Circa hoc tempus obiit magister Hugo de Sancto-Victore, IV ydus februarii, summus in philosophicis disciplinis et theologia, ut patet ex libris et tractatibus suis. Fecit enim de Sacramentis libros duos, plures partes habentes, de Claustro Animae intitulatum nomine Hugonis de Folieto , monachi Corbiensis, de Archa Noe , de Arra Sponsae , de Anima Christi , Didascalicon libros quinque, de perpetua virginitate sanctae Mariae librum unum, de angelica Ierarchia et ecclesiastica librum unum, et multos tractatus de pertinentibus ad theologiam, ut de Virtute Ordinis , de Laude , de quinque Septenis , de Instructione Novitiorum , super Magnificat librum unum , super Lamentationes Iheremiae librum unum , super Ecclesiasticen librum unum , Mappam Mundi , Flores ejusdem , libros de Grammatica , Ephitomam in Philosophiam , Expositionem super Ezechielem , et alia plura et subtilia. Refertur etiam de ipso, quod cum jam fere laboraret in extremis ut nullum cibum retinere posset pro nimia infirmitate, divinitus enim inspiratus, distinxit hostiam non consecratam a consecrata, quam fratres ei attulerant ne turbaretur, dixitque:

“Misereatur Deus vestri, fratres; cur me deludere voluistis? Iste non est Deus meus quem deportastis.”

Mox stupefacti corpus Domini attulerunt, sed, recipere non valens, elevatis in coelum manibus ait:

“Recidat filius ad patrem et spiritus ad eum qui fecit illum;”

et haec dicens corpus Dominicum inter ejus manus cum anima evanuit; spiritusque (sepultusque) est in claustro juxta introitum ecclesiae sancti Victoris Parisiensis. Hic fuit Saxonicus genere et ortu, de potenti parentela, adduxitque apud Sanctum Victorem avunculum suum, cujus sumptibus fere tota aedificata fuit ecclesia Sancti Victoris et omnes officinae.