Hugo de S. Victore

ERUDITIONIS DIDASCALICAE LIBRI SEPTEM

LIBER PRIMUS, DE STUDIO LEGENDI


CAP. I. Duo esse praecipua, quibus ad scientiam quisque instruitur; et quae sit operis hujus materia.

Duae praecipue res sunt, quibus quisque ad scientiam instruitur: videlicet lectio et meditatio, e quibus lectio priorem in doctrina obtinet locum: et de hac tractat liber iste dando praecepta legendi. Tria autem sunt praecepta magis lectioni necessaria. Primum ut sciat quisque quid legere debeat. Secundum, quo ordine legere debeat, id est, quid prius, quid posterius. Tertium: quomodo legere debeat. De his tribus per singula agitur in hoc libro. Instruit autem tam saecularium quam divinarum Scripturarum lectorem: unde et in duas partes dividitur, quarum unaquaeque tres habet distinctiones. In prima parte docet lectorem artium, in secunda divinum lectorem. Docet autem hoc modo, ostendendo primum, quid legendum sit; deinde quo ordine, et quomodo legendum sit: ut autem sciri possit, quid legendum sit, in prima parte primum enumerat originem omnium artium; deinde descriptionem et partitionem earum, id est, quomodo unaquaeque contineat aliam, vel contineatur ab alia, secans philosophiam a summo usque ad ultima membra. Deinde enumerat auctores artium; et postea ostendit, quae ex his videlicet artibus praecipue legendae sint. Deinde etiam quo ordine et quomodo legendae sint, aperit. Postremo legentibus vitae suae disciplinam praescribit: et sic finitur prima pars. In secunda parte determinat quae Scripturae divinae appellandae sint; deinde numerum et ordinem divinorum librorum et auctores eorum, et interpretationes nominum. Postea agit de quibusdam proprietatibus divinae Scripturae, quae magis sunt necessariae. Deinde docet. qualiter legere debeat sacram Scripturam is, qui in ea correctionem morum suorum, et formam vivendi quaerit. Ad ultimum docet illum, qui propter amorem scientiae eam legit: et sic secunda quoque pars finem accipit.