|
Sunt etenim triplicia opera, id est, opus Dei, opus naturae, opus
artificis imitantis naturam. Opus Dei est, quod non erat creare: unde
illud: In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I). Opus
naturae, quod latuit ad actum producere: unde illud: Producat terra
herbam virentem (ibid.), etc. Opus artificis est disgregata conjungere,
vel conjuncta segregare: unde illud: Consuerunt folia ficus, et fecerunt
sibi perizomata (Gen. III). Neque enim potuit vel terra coelum creare,
vel homo herbam producere; quia nec palmum ad staturam suam adjicere
potest. In his tribus operibus convenienter opus humanum, quod natura
non est, sed imitatur naturam, mechanicum, id est, adulterinum
nominatur: quemadmodum et clavis subintroducta mechanica dicitur.
Qualiter autem opus artificis imitetur naturam, longum esset et onerosum
prosequi per singula. Possumus tamen exempli causa in paucis id
demonstrare. Qui statuam fudit, hominem intuitus est. Qui domum fecit,
montem respexit. Quia enim, ut ait Propheta, Qui emittis fontes in
convallibus, intra medium montium pertransibunt aquae (Psal. CIII):
eminentia montium aquas non retinet: ita domus in altum quoddam cacumen
levanda fuit, ut irruentium tempestatum molestias tuto excipere posset.
Qui usum vestimentorum primus adinvenit, consideravit, quod singula
quaeque nascentium propria quaedam habeant munimenta, quibus naturam
suam ab incommodis defendunt. Cortex ambit arborem, penna tegit
volucrem, piscem squama operit, lana ovem induit, pilus jumenta et feras
vestit, concha testam excipit: ebur elephantem jacula non timere facit.
Nec tamen sine causa factum est, quod cum singula animantium naturae
suae arma secum nata habeant, solus homo inermis nascitur et nudus.
Oportuit enim, ut illis, quae sibi providere nesciunt, natura
consuleret: homini autem ex hoc etiam major reperiendi occasio
praestaretur, cum illa, quae caeteris naturaliter data sunt, propria
ratione sibi inveniret. Multo enim nunc magis enitet ratio hominis haec
eadem inveniendo, quam habendo claruissset. Nec sine causa proverbium
sonat, quod
Ingeniosa fames omnes excuderit artes.
Hac equidem ratione illa, quae nunc excellentissima in studiis hominum
vides, reperta sunt. Hac eadem pingendi, texendi, sculpendi, fundendi,
infinita genera exorta sunt, ut jam cum natura ipsum miremur artificem.
|
|