|
Quia vero jam toties naturam nominavimus: licet, ut ait Tullius,
|
“naturam diffinire difficile sit,”
|
|
non tamen hujus vocabuli significatio omnino silentio praetereunda
videtur. Neque, quia non omnia quae volumus dicere, possumus, id quod
possumus, tacere debemus. Plura veteres de natura dixisse inveniuntur,
sed nihil ita, ut non aliquid restare videatur. Quantum tamen ego ex
eorum dictis conjicere possum, tribus maxime modis hujus vocabuli
significatione uti solebant, singulis suam diffinitionem assignando.
Primo modo per hoc nomen significare voluerunt illud archetypum exemplar
rerum omnium, quod in mente divina est: cujus ratione omnia formata
sunt: et dicebant naturam esse unius cujusque rei primordialem causam
suam: a qua non solum esse, sed etiam tale esse habeat. Huic
significationi talis diffinitio assignatur:
|
“Natura est, quae unicuique rei suum esse tribuit.”
|
|
Secundo modo naturam esse dicebant, proprium esse uniuscujusque rei cui
significationi diffinitio assignatur:
|
“Natura unamquamque rem informans, propria differentia dicitur;”
|
|
Secundum quam significationem dicere solemus: Natura est omnia ponderosa
ad terram vergere, levia alta petere, ignem urere, aquam humectare.
Tertia diffinitio talis est:
|
“Natura est ignis artifex, ex quadam ut procedens in res sensibiles
procreandas.”
|
|
Physici namque dicunt, omnia ex calore et humore procreari. Unde
Virgilius Oceanum patrem appellat: et Valerius Soranus in quodam versu
de Jove, in significatione ignis aetherei dicit:
Juppiter omnipotens rerum regumque repertor,
Progenitor genitrixque Deum verum unus et idem.
|
|