CAP. XII. De ortu logicae

Postquam igitur theoricae, et practicae, et mechanicae ortum demonstravimus: superest logicae quoque originem investigare: quam idcirco ultimam annumero, quia postremo inventa est. Caeterae prius repertae fuerant; sed necesse fuit logicam quoque inveniri; quoniam nemo de rebus convenienter disserere potest, nisi prius recte loquendi rationem agnoverit. Nam sicut dicit Boetius: Cum primitus antiqui circa naturas rerum et morum qualitates investigandas operum impenderent necesse fuit, saepe falli eos; quia vocum et intellectuum discretionem non habebant: ut in multis evenit Epicuro, qui atomis mundum consistere putat, et honestum voluptate metitur.

Hoc autem idcirco huic atque aliis accidisse manifestum est, quoniam disputandi quidquid ratiocinatione comprehenderant, haec in res ipsas quoque venire arbitrabantur. Hic vero magnus est error: neque enim sese res ut in numeris, ita etiam in ratiocinationibus habent. In numeris enim quidquid in digitis recte computantis evenerit, id sine dubio in res quoque ipsas evenire necesse est, ut si ex calculo centum contigerit, centum quoque res illi numero subjectas esse necesse est. Hoc vero non aeque in disputatione servatur. Neque enim quidquid sermonum decursus invenerit, id in natura fixum tenetur. Quare necesse est falli, qui abjecta scientia disputandi, de rerum natura perquirerent. Nisi enim prius ad scientiam venerit, quae ratiocinatio veram teneat semitam disputandi, quae verisimilem agnoverit, et quae fida, et quae possit esse suspecta, rerum incorrupta veritas ex ratiocinatione non potest inveniri. Cum igitur veteres saepe multis lapsi erroribus falsa quaedam et sibi contraria in disputatione colligerent, atque id fieri impossibile videretur, ut de eadem re contraria conclusione facta, utraque essent vera, quae sibi discutiens ratiocinatio conclusisset, cuive ratiocinationi credi oporteret, esset ambiguum, visum est prius disputatione ipsius veram atque integram considerare naturam: qua cognita, cum illud quoque, quod per disputationem inveniretur, an vere comprehensum esset posset intelligi. Hinc igitur profecta logicae peritia disciplinae, quae disputandi modos, atque ipsas ratiocinationes internoscendi vias parat, ut quae ratiocinatio nunc quidem vera, nunc autem falsa: quae vero semper falsa, quae nunquam falsa possit agnosci. Haec tempore quidem postrema est, sed ordine prima: haec enim inchoantibus philosophiam prima legenda est, proptereaque in eo docetur vocum et intellectuum natura, sine quibus nullus philosophiae tractatus rationabiliter explicari potest.

Logica dicitur a Graeco vocabulo [l][oac][g][o][sf], quod nomen geminam habet interpretationem. Dicitur enim [l][oac][g][o][sf] sermo sive ratio: et inde logica sermotionalis sive rationalis scientia dici potest, Logica rationalis, quae discretiva dicitur, continet dialecticam et rhetoricam. Logica sermotionalis genus est ad grammaticam, dialecticam atque rhetoricam: et continet sub se disertivam. Et haec est logica sermotionalis, quam quartam post theoricam, practicam et mechanicam annumeramus. Nec putandum est ideo, logicam, id est, sermotionalem dici, quod ante ejus inventionem nulli fuerint sermones: et quasi homines mutuas locutiones prius non habuerint. Erant prius et sermones communes et litterae; sed nondum ratio sermonum et litterarum in usum redacta fuerat, nulla adhuc recte loquendi vel disputandi praecepta data erant. Omnes enim scientiae prius erant in usu quam in arte. Sed considerantes deinde homines usum in artem posse converti, et quod vagum fuerat et licentiosum prius, certis regulis et praeceptis posse restringi, coeperunt, ut dictum est, consuetudinem, quae partim casu, partim natura exorta fuerat, ad artem reducere: id quod pravum usus habebat emendantes, quod minus habebat supplentes, quod superfluum habebat resecantes: et de caetero singulis certas regulas et praecepta praescribentes.

Hujusmodi fuit origo omnium artium: hoc per singula currentes, verum invenimus. Priusquam esset grammatica, et scribebant et loquebantur homines; priusquam esset dialectica, ratiocinando verum a falso discernebant; priusquam esset rhetorica, jura civilia tractabant; priusquam esset arithmetica, usum numerandi habebant; priusquam esset musica, canebant; priusquam esset geometria, agros mensurabant; priusquam esset astronomia, per cursus stellarum discretiones temporum capiebant. Sed venerunt artes, quae licet ab usu principium sumpserunt, usu tamen meliores sunt. Hic locus esset exponendi, qui fuerint singularum artium inventores, quando exstiterint, aut ubi, aut quomodo per eos disciplinae exordium sumpserint; sed volo quadam prius philosophiae divisione singulas a se invicem discernere.