|
Oportet ergo breviter recapitulare, quae supradicta sunt, ut facilior
fiat transitus ad sequentia. Quatuor tantum diximus esse scientias, quae
reliquas omnes continent, id est theoricam, quae in speculatione
veritatis laborat; practicam, quae morum disciplinam considerat;
mechanicam, quae hujus vitae actiones dispensat; logicam quoque, quae
recte loquendi et acute disputandi scientiam praestat. Hic itaque non
absurde ille quaternarius animae intelligi potest, quem ob reverentiam
sui antiqui in jusjurandum asciverant. Unde et illud dictum est:
Per, qui nostrae animae numerum dedit illi quaternum.
Hae qualiter sub philosophia contineantur, et rursum quas sub se
contineant, repetita breviter diffinitione philosophiae, ostendamus.
|
|