|
Omnium expetendorum prima est sapientia, in qua perfecti boni forma
consistit. Sapientia illuminat hominem, ut seipsum agnoscat, qui
caeteris similis fuit, cum se prae caeteris factum esse non intellexit.
Immortalis quippe animus sapientia illustratus respicit principium suum,
et quam sit indecorum, agnoscit, ut extra se quidquam quaerat: cui quod
ipse est, satis esse poterat. Scriptum legitur in tripode Apollinis:
[g][n][ohti][th][i] [s][e][a][u][t][oac][n], id est
quia nimirum homo si non originis suae immemor esset, omne quod
mutabilitati obnoxium est, quam sit nihil, agnosceret. Probata apud
philosophos sententia:
|
“Animam ex cunctis naturae partibus asserit esse compactam.”
|
|
Et Timaeus Platonicus:
|
“Ex dividua et individua, mistaque substantia; itemque eadem et diversa,
et ex utroque commista natura, quo universitas resignatur,
[sbe][n][t][e][l][eac][kh][e][i][a][n] formavit.”
|
|
Ipsa namque et initia, consequuntur, capit: quia et invisibiles per
intelligentiam rerum causas comprehendit, et visibiles actualium formas
per sensuum passiones colligit; sectaque in orbes geminos motum
glomerat, quia sive per sensus ad sensibilia exeat, sive per
intelligentiam, ad invisibilia ascendat, ad seipsam rerum similitudines
trahens regyrat: et hoc est, quod eadem mens, quae universorum capax
est, ex omni substantia atque natura, quo similitudinis repraesentet
figuram coaptatur. Pythagoricum namque dogma erat,
|
“similia similibus comprehendi;”
|
|
ut scilicet anima rationalis nisi ex omnibus composita foret, nullatenus
omnia comprehendere posset, secundum quod dicit quidam:
Terram terreno comprendimus, aethera flammis,
Humorem liquido, nostro spirabile flatu.
Nec tamen existimare debemus viros in omni rerum natura peritissimos,
hoc de simplici essentia sensisse, quod ulla se partium quantitate
distenderet, sed ut apertius mirabilem ejus demonstrarent potentiam,
dicebant ex omnibus naturis constare: non secundum compositionem, sed
secundum compositionis rationem. Neque enim haec rerum omnium similitudo
aliunde aut extrinsecus animae advenire credenda est, sed ipsa potius
eam in se, et ex se nativa quadam potentia et propria virtute capit. Nam
sicut Varro in Periphysion dicit:
Non omnis varietas extrinsecus rebus accidit, ut necesse sit quidquid
variatur, aut amittere aliquid quod habuit, aut aliquid aliud et
diversum extrinsecus quod non habuit assumere. Videmus quod paries
extrinsecus, adveniente forma imaginis cujuslibet similitudinem accipit:
cum vero impressor metallo figuram imprimit, ipsum quidem non
intrinsecus, sed ex propria virtute et naturali habilitate aliud jam
aliquid repraesentare incipit. Sic nimirum mens rerum omnium
similitudine insignita, omnia esse dicitur, atque ex omnibus
compositionem suscipere, non integraliter, sed virtualiter atque
potentialiter continere. Et haec est illa naturae nostrae dignitas, quam
omnes aeque naturaliter habent, sed non omnes aeque noverunt. Animus
enim corporis passionibus consopitus, et per sensibiles formas extra
semetipsum abductus, oblitus est quid fuerit, et quia nil aliud fuisse
se meminit, nil praeter id quod videtur, esse credit. Reparatur autem
per doctrinam, ut nostram agnoscamus naturam, et ut discamus extra non
quaerere, quod in nobis possumus invenire. Summum igitur in vita solamen
est studium sapientiae, quam qui invenit, felix est, et qui possidet,
beatus.
|
|