|
Primus omnium Pythagoras
|
“studium sapientiae philosophiam nuncupavit,”
|
|
maluitque philosophus quam sophos dici. Nam antea sophi, id est
sapientes vocabantur. Pulchre equidem inquisitores veritatis non
sapientes sed amatores sapientiae vocat; quia nimirum adeo latet omne
verum, ut ejus amore quantumlibet mens ardeat, quantumlibet ad ejus
inquisitionem surgat, difficile tamen ipsam, ut est, veritatem
comprehendere queat. Philosophiam autem earum rerum, quae vere essent,
suique immutabilem substantiam sortirentur, disciplinam constituit.
autem
|
“philosophia amor et studium et amicitia quodammodo sapientiae,”
|
|
sapientiae vero non hujus, quae in ferramentis quibusdam, et in aliqua
fabrili scientia notitiaque versatur, sed illius sapientiae, quae
nullius indigens, vivax mens, et sola rerum primaeva ratio est. Est
autem hic amor sapientiae, intelligentis animi ab illa pura sapientia
illuminatio, et quodammodo ad seipsam retractatio atque advocatio, ut
videatur sapientiae studium divinitatis et purae mentis illius amicitia.
Haec igitur sapientia cuncto animarum generi meritum suae divinitatis
imponit: et ad propriam naturae vim puritatemque reducit. Hinc nascitur
speculationum cogitationumque veritas, et sancta puraque actuum
castimonia. Quoniam vero humanis animis hoc excellentissimum bonum
philosophiae comparatum est, ut viae filo quodam procedat oratio, ab
ipsis animae efficientiis ordiendum est.
|
|