|
Triplex omnino animae vis in vegetandis corporibus deprehenditur: quarum
una quidem vitam solum corporis subministrat, ut nascendo crescat,
alendoque subsistat. Alia vero sentiendi judicium praebet. Tertia vi
mentis et ratione subnixa est. Quarum quidem primae id officium est, ut
creandis, nutriendis alendisque corporibus praesto sit: nullum vero
praestet rationis sensusve judicium. Haec autem est herbarum atque
arborum, et quidquid terrae radicitus affixum tenetur. Secunda vero
composita atque conjuncta est, ac primam sibi sumens et in partem
constituens, varium, de quibus potest capere, ac multiforme judicium
capit. Omne enim animal, quod sensu viget, idem et nascitur, et
nutritur, et alitur. Sensus vero diversi sunt, et usque ad quinarium
numerum crescunt: ita quidquid tantum alitur, non etiam sentit. Quidquid
vero sentire potest, etiam alitur, et ei prima quoque vis animae,
nascendi scilicet atque nutriendi, probatur, esse subjecta. Quibus vero
sensus adest, non tantum eas rerum capiunt formas, quibus sensibili
corpore feriuntur praesente; sed abscedente quoque sensu sensibilibusque
sepositis, cognitarum sensu formarum imagines tenent, memoriamque
conficiunt: et prout quodque animal valet, longius breviusque custodit.
Sed eas imaginationes confusas atque inevidentes sumunt, ut nihil ex
earum conjunctione ac compositione efficere possint: atque idcirco
meminisse quidem nec aeque omnia possunt, amissam oblivionem recolligere
ac revocare non possunt. Futuri vero iis nulla cognitio est. Sed vis
animae tertia, quae secum priores alendi ac sentiendi trahit, iisque
velut famulis atque obedientibus utitur: eadem tota in ratione
constituta, eaque vel in rerum praesentium firmissima conclusione, vel
in absentium intelligentia, vel in ignotarum inquisitione versatur. Haec
humano tantum generi praesto est, quae non solum sensus imaginationesque
perfectas, et non inconditas capit, sed etiam pleno actu intelligentiae
quod imaginatio suggessit, explicat atque confirmat. Itaque (ut dictum
est) huic divinae naturae non ea tantum in cognitione sufficiunt, quae
subjecta sensibus comprehendit, verum etiam ex sensibilibus imaginatione
concepta, et absentibus rebus nomina indere potest, et quod
intelligentiae ratione comprehendit, vocabulorum quoque positionibus
aperit. Illud quoque ei naturae proprium est, ut per ea, quae sibi nota
sunt, ignota investiget. Et non solum unumquodque an sit, sed quid sit
etiam, et quale sit, nec non et cur sit oportet agnoscere.
Quam triplicem animae vim sola (ut dictum est) nominum natura sortita
est. Cujus animae vis intelligentiae motibus non caret, quia in his
quatuor proprie vim rationis exercet. Aut enim aliquid an sit, inquirit,
aut sic esse constiterit, quid sit, addubitat; quod si etiam utriusque
scientiam ratione possidet, quale sit unumquodque, ratione investigat,
atque in eo caetera accidentium momenta perquirit. Quibus cognitis, cur
ita sit quaerit, et ratione nihilominus investigat. Cum igitur hic actus
sit humani animi, ut semper in praesentium comprehensione, aut in
absentium intelligentia, aut in ignotorum inquisitione atque inventione
versetur: duo sunt in quibus omnem operam vis animae ratiocinantis
impendit: unum quidem ut rerum naturas inquisitionis ratione cognoscat;
alterum vero, ut ad scientiam prius veniat, quod post gravitas mortalis
exerceat.
|
|