|
Sed, ut video, inextricabilem jam ipso loquendi ordine labyrinthum
incidimus, ubi nobis non perplexus sermo, sed res obscura difficultatem
pariat. Quia enim de studio sapientiae loqui suscepimus, idque solis
hominibus quodam naturae privilegio competere attestati sumus:
consequenter nunc omnium humanorum actuum moderatricem quamdam
sapientiam posuisse videmur. Si enim brutorum animalium natura, quae
nullo regitur rationis judicio, motus suos secundum solas sensnum
passiones diffundit, et in appetendo seu fugiendo aliquid, non
intelligentiae utitur discretione, sed caeco quodam carnis affectu
impellitur: restat ut rationalis animae actus caeca cupiditas non
capiat, sed moderatrix semper sapientia praecedat. Quod si verum esse
constiterit, jam non solum ea studia, in quibus vel de rerum natura vel
disciplina agitur morum, verum etiam omnium humanorum actuum seu
studiorum rationes non incongrue ad philosophiam pertinere dicemus.
Secundum quam acceptionem sic philosophiam definire possumus.
|
“Philosophia est disciplina omnium rerum humanarum atque divinarum
rationes plene investigans.”
|
|
Nec movere debet quod supra diximus: Philosophiam esse amorem et studium
sapientiae: non hujus, quae instrumentis explicatur, ut est
architectura, agricultura, et caetera hujusmodi, sed ejus sapientiae,
quae sola rerum primaeva ratio est. Potest namque idem actus et ad
philosophiam pertinere secundum rationem suam, et ab ea excludi secundum
administrationem. Verbi gratia, ut de praesenti loquamur, agriculturae
ratio philosophi est, administratio rustici. Praeterea opera artificum,
etsi natura non sint, imitantur tamen naturam, et sui exemplaris formam
(quae natura est, qua imitantur) ratione exprimunt. Vides jam, qua
ratione cogimur philosophiam in omnes actus hominum diffundere, ut jam
necesse sit, tot esse philosophiae partes, quot sunt rerum diversitates,
ad quas ipsam pertinere constiterit.
|
|