|
Omnium autem humanarum actionum seu studiorum, quae sapientia
moderantur, finis et intentio ad hoc spectare debet: ut vel naturae
nostrae reparetur integritas, vel defectuum, quibus praesens subjacet
vita, temperetur necessitas. Dicam apertius quod dixi. Duo sunt in
homine: bonum et malum, natura et vitium. Bonum quia natura est, quia
corruptum est, quia minus est, exercitio reparandum est. Malum, quia
vitium est, quia corruptio est, quia natura non est, excludendum est.
Quod si funditus exterminari non potest, saltem adhibito remedio
temperandum est. Hoc est omnino quod agendum est, ut natura reparetur,
et excludatur vitium. Integritas vero vitae humanae duobus perficitur:
scientia et virtute, quae nobis cum supernis et divinis substantiis
similitudo sola est. Nam homo cum simplex natura non sit, sed gemina
compactus substantia, secundum unam partem sui, quae potior est, et (ut
apertius id quod oportet, dicam) quae ipse est, immortalis est: secundum
alteram vero partem, quae caduca est, quae sola his, qui nisi sensibus
fidem praestare nesciunt, cognita est, mortalitati et mutabilitati
obnoxius est: ubi toties mori necesse est, quoties amittere id quod est.
Et haec est ultima pars rerum, quae principium et finem habet.
|
|