|
Sunt autem in rebus alia, quae nec principium habent, nec finem, et haec
aeterna nominantur: alia quae principium quidem habent, sed nullo fine
clauduntur: et dicuntur perpetua; alia quae initium habent et finem; et
haec sunt temporalia. In primo ordine id constituimus, cui non est aliud
esse, et id quod est, id est, cujus causa et effectus diversa non sunt:
quod non aliunde, sed a semetipso subsistere habet: ut est solius
naturae genitor et artifex.
Illud vero, cui aliud est esse: et id quod est, id est, quod aliunde ad
esse venit, et ex causa praecedente in actum profluxit, ut esse
inciperet, natura est, quae mundum continet omnem. Idque in gemina
secatur. Est quiddam, quod a causis suis primordialibus ut esse
incipiat, nullo movente ad actum prodit; solo divinae voluntatis
arbitrio: ibique immutabile omnis finis atque vicissitudinis expers
consistit. Ejusmodi sunt rerum substantiae, quas Graeci
[o][sbu][s][iac][a][sf] dicunt: et cuncta superlunaris mundi corpora,
quae etiam ideo quod non mutentur, divina appellata sunt. Tertia rerum
est, quae principium et finem habent, et per se ad esse non veniunt, sed
sunt opera naturae quae oriuntur super terram, sub lunari globo, movente
igne artifice, qui vi quadam descendit in res sensibiles procreandas. De
illis ergo dictum est:
|
“Nihil in mundo moritur, eo quod nulla essentia pereat.”
|
|
Non enim essentiae rerum transeunt, sed formae. Cum vero forma transire
dicitur, non sic intelligendum est, ut aliqua res existens perire
omnino, et esse suum amittere credatur, sed variari potius; vel sic
fortassis, ut quae juncta fuerant, ab invicem separantur; vel quae
separata erant, conjungantur; vel quae hic erant, illuc transeant; vel
quae nunc erant tunc subsistant, in quibus omnibus esse rerum nihil
detrimenti patitur. De iis dictum est:
|
“Omnia orta decidunt, et aucta senescunt;”
|
|
eo quod cuncta naturae opera, sicut principium habent, ita etiam a fine
aliena non sunt. De illis dictum:
De nihilo nihil,
in nihilum nil posse reverti.
(PERS. Sat. III, v. 83.)
Et eo quod omnis natura et primordialem habet causam, et subsistentiam
perpetuam. De iis dictum est:
Et redit in nihilum,
quod fuit ante nihil,
eo quod omne opus naturae sicut temporaliter ex occulta causa in actum
profluit: item eodem actu temporaliter destructo eo, unde venerat,
reversurum sit.
|
|