|
Hinc est, quod mathematici mundum in duas partes diviserunt: in eam
scilicet partem, quae est a circulo lunae sursum, et in eam, quae
deorsum est. Et superlunarem mundum, eo quod ibi omnia a primordiali
lege consistant, naturam appellabant sublunarem opus naturae, videlicet
superioris; quia omnium genera animantium, quae in eo vitalis spiritus
infusione vegetantur, a superioribus per invisibiles meatus infusum
nutrimentum accipiunt: non solum, ut nascendo crescant, sed etiam ut
alendo subsistant. Eumdem etiam superiorem mundum tempus vocabant,
propter cursum et motum siderum, quae in eo sunt: inferiorem temporalem,
quia secundum motus superiores agitur. Item superlunarem, propter
perpetuam lucis et quietis tranquillitatem elysium. Hunc autem propter
inconstantiam et confusionem rerum fluctuantium, infernum nuncupabant.
Haec paulo latius prosecuti sumus, ut ostendamus hominem, qua in parte
mutabilitatis particeps est, in ea quoque necessitati esse obnoxium: in
ea vero, qua immortalis est, divinitati esse cognatum. Ex quo colligi
potest id, quod supra dictum est; quod videlicet omnium humanarum
actionum ad hunc finem concurrit intentio, ut vel divinae similitudinis
imago in nobis restauretur, vel hujus vitae necessitudini consulatur,
quae quo facilius laedi potest adversis, eo magis foveri et conservari
indiget.
|
|