CAP. IX. In quo homo similis sit Deo.

Duo vero sunt quae divinam in homine similitudinem reparant, id est, speculatio veritatis et virtutis exercitium; quia in hoc similis Deo est, quod sapiens et justus est, sed iste mutabiliter, ille immutabiliter et sapiens et justus est. Illarum vero actionum, quae hujus vitae necessitudini deserviunt, trimodum genus est. Primum, quod naturae instrumentum administrat; secundum, quod contra molesta, quae extrinsecus accidere possunt, munit; tertium, quod contra jam illata praestat remedium. Cum igitur ad reparandam naturam nostram intendimus, divina actio est: cum vero illi quod infirmum in nobis est, necessaria providemus, humana. Omnis ergo actio vel divina est, vel humana. Possumus autem non incongrue illam (eo quod de superioribus habeatur) intelligentiam appellare: hanc vero (quia de inferioribus habetur, et quasi quodam consilio indiget) scientiam vocare. Si igitur sapientia, ut supra dictum est, cunctas, quae ratione fiunt, moderatur actiones: consequens est jam ut, sapientiam has duas partes continere, id est, intelligentiam et scientiam dicamus. Rursus intelligentia, quoniam et in investigatione veritatis, et in morum consideratione laborat, eam in duas species dividimus; in theoricam, id est speculativam; et practicam, id est activam: quae etiam ethica, id est moralis appellatur. Scientia vero, quia opera humana prosequitur, congrue mechanica, id est adulterina vocatur.