|
|
“Philosophia est amor sapientiae, quae nullius indigens, vivax mens, et
sola rerum primaeva ratio est.”
|
|
Haec definitio magis ad etymologiam nominis spectat. [ph][iac][l][o][sf]
enim Graece, amor dicitur Latine, [s][o][ph][iac][a], sapientia; et inde
philosophia dicta est, id est, amor sapientiae. Quod autem additur,
|
“quae nullius indigens, vivax mens, et sola rerum primaeva ratio est,”
|
|
divina sapientia significatur, quae propterea nullius indigere dicitur:
quia nihil minus continet, sed semel et simul omnia intuetur praeterita,
praesentia et futura. Vivax mens idcirco appellatur: quia quod semel in
divina fit ratione, nulla unquam oblivione aboletur. Primaeva rerum
ratio est, quia ad ejus similitudinem cuncta formata sunt. Dicunt
quidam, quod illud unde agunt artes, semper maneat. Hoc ergo omnes artes
agunt, hoc intendunt, ut divina similitudo in nobis reparetur, quae
nobis forma est, Deo natura: cui quanto magis conformamur, tanto magis
sapimus. Tunc enim in nobis incipit relucere, quod in ejus ratione
semper fuit: quod quia in nobis transit, apud illum incommutabile
consistit. Aliter:
|
“Philosophia est ars artium, et disciplina disciplinarum,”
|
|
id est ad quam omnes artes et disciplinae spectant. Ars dici potest
scientia, quae artis praeceptis regulisque consistit, ut est in
Scriptura: Disciplina, quae dicitur plena, ut est in doctrina. Vel ars
dici potest, quando aliquid verisimile atque opinabile tractatur.
Disciplina, quando de iis, quae aliter se habere non possunt, veris
disputationibus aliquid disseritur. Quam differentiam Plato et
Aristoteles esse voluerunt inter artem et disciplinam. Vel ars dici
potest, quae fit in subjecta materia et explicatur per operationem, ut
architectura. Disciplina vero, quae in speculatione consistit et per
solam explicatur ratiocinationem, ut logica. Aliter -
|
“Philosophia est meditatio mortis:”
|
|
quod magis convenit Christianis, qui saeculi ambitione calcata,
conversatione disciplinali, similitudine futurae patriae vivunt. Aliter:
|
“Philosophia est disciplina omnium rerum divinarum atque humanarum
rationes probabiliter investigans.”
|
|
Sic omnium studiorum ratio ad philosophiam spectat. Administratio non
omnis philosophia est: et ideo philosophia aliquo modo ad omnes res
pertinere videtur.
|
|