|
Astronomia et astrologia in hoc differre videntur, quod astronomia de
lege astrorum nomen sumpsit, astrologia autem dicta est quasi sermo de
astris disserens. [n][sbo][m][o][sf] enim lex et [l][oac][g][o][sf]
sermo interpretatur. Ita astronomia videtur esse quae de lege astrorum
et conversione coeli disserit, regiones, circulos, cursus, ortus et
occasus siderum, et cur unumquodque ita vocetur, investigans. Astrologia
autem quae astra considerat secundum nativitatis et mortis et
quorumlibet aliorum eventuum observationem quae partim naturalis est,
partim superstitiosa. Naturalis in complexibus corporum, quae secundum
superiorum contemperantiam variantur, ut sanitas, aegritudo, tempestas,
serenitas, fertilitas et sterilitas. Superstitiosa in contingentibus et
in iis, quae libero arbitrio subjacent; quam partem mathematici
tractant.
|
|