CAP. XIII. De musica triplici.

Tres sunt musicae: mundana, humana, instrumentalis. Mundana, alia in elementis, alia in planetis, alia in temporibus. Quae in elementis: alia in numero, alia in pondere, alia in mensura. Quae in planetis: alia in situ, alia in motu, alia in natura. Quae in temporibus; alia in diebus, vicissitudine lucis et noctis, alia in mensibus, crementis, decrementisque lunaribus; alia in annis, mutatione veris, aestatis, autumni, hiemis. Humana musica: alia in corpore, alia in anima, alia in connexu utriusque. Quae in corpore: alia est in vegetatione, secundum quam crescit, quae omnibus nascentibus convenit. Alia est in humoribus: ex quorum complexione humanum corpus subsistit. Quae sensibilibus communis est, alia in operationibus: quae specialiter rationalibus congruit, quibus mechanica praeest; quae si modum non excesserint bonae sunt, ut inde non nutriatur cupiditas: unde infirmitas foveri debet. sicut Lucanus in laude Catonis refert.

Huic epulae vicisse famem, magnique penates
Submovisse hiemem tecto: pretiosaque vestis
Hirtam membra super, Romani more Quiritis,
Induxisse togam, etc,

LUCAN. lib. II, v. 383 et seqq. Musica in anima, alia est in virtutibus, ut est justitia, pietas et temperantia; alia in potentiis, ut est ratio, ira et oncupiscentia. Musica inter corpus et animam: est illa naturalis amicitia qua anima corpori non corporeis vinculis, sed affectibus quibusdam colligatur ad movendum et sensificandum ipsum corpus, secundum quam amicitiam nemo carnem suam odio habuit. Musica haec est, ut ametur caro: sed plus spiritus, ut foveatur, corpus, non perimatur virtus.

Musica instrumentalis: alia in pulsu, ut fit in tympanis et chordis; alia in flatu, ut in tibiis et organis; alia in voce, ut in carminibus et cantilenis. Tria quoque sunt genera musicorum: unum quod carmen fingit, aliud quod instrumentis agit, tertium quod instrumentorum opus carmenque dijudicat.