CAP. XIV. De geometria.

Geometria tres habet species: planimetriam, altimetriam, cosmimetriam. Planimetria, planum metitur, id est, longum et latum, et extenditur ante et retro, dextrorsum et sinistrorsum. Altimetria altum metitur, et extenditur sursum et deorsum. Nam et mare altum dicitur, id est, profundum; et arbor alta, id est sublimis. [k][oac][s][m][o][sf] mundus interpretatur, et inde dicta est cosmimetria, id est mensura mundi: haec metitur sphaerica, id est, globosa, rotunda, sicut est pila et ovum, unde etiam a sphaera mundi propter excellentiam dicta est cosmimetria, non quia tantum de mundi mensura agat, sed quia mundi sphaera inter omnia sphaerica dignissima sit.