|
Nec contrarium est, quod superius immobilem magnitudinem geometriae
attribuimus, et mobilem astronomiae quia hoc secundum primam inventionem
dictum est; secundum quam etiam geometria mensura terrae dicitur. Vel
possumus dicere quod id quod geometria in sphaera mundi considerat, id
est dimensio regionum et circulorum coelestium, immobile sit, secundum
hoc quod ad geometricam considerationem pertinet. Geometria enim non
considerat motum, sed spatium. Quod autem astronomia speculatur mobile
sit, id est, cursus astrorum et intervalla temporum. Sicque
universaliter dicemus immobilem magnitudinem geometriae esse subjectam:
mobilem astronomiae; quia, licet ambae de eadem re agant, una tamen
contemplatur id quod permanet, altera id quod transit speculatur.
|
|