|
Cum vero omnes artes ad unum philosophiae tendant terminum, non una
tamen via omnes currunt, sed singulae suas proprias quasdam
considerationes habent, quibus ab invicem differunt. Logica consideratio
est in rebus, attendens intellectus rerum, sive per intelligentiam: ut
neque sint haec, neque horum similitudines, sive per rationem, ut neque
sint haec; sed horum tamen similitudines. Considerat ergo logica species
et genera rerum. Mathematicae autem proprium est, actus confusos
inconfuse per rationem attendere: verbi gratia, in actu rerum non
invenitur linea sine superficie et soliditate (nullum enim corpus sic
solummodo longum est, ut latitudine vel altitudine careat; sed in omni
corpore haec tria simul sunt): ratio tamen attendit sine superficie et
crassitudine lineam pure per se: quod est mathematicum, non quia in re
ita vel sit, vel esse possit; sed quia ratio saepe actus rerum
considerat, non ut sunt, sed sicut esse possunt; non in se, sed quantum
ad ipsam rationem, id est, ut ratio pateretur esse. Secundum quam
considerationem dictum est continuam quantitatem in infinita decrescere,
et discretam crescere in infinitum. Talis est enim vivacitas rationis ut
omne longum in longa dividat, latum in lata, et caetera: utque ipsi
rationi nihil carens intervallo intervallum generet. Physicae autem est
proprium, actus rerum per mistos, impermiste attendere. Actus enim
corporum mundi, non sunt puri; sed compositi ab actibus purorum, quos
physica cum per se non inveniantur pure tamen et per se considerat:
purum scilicet actum ignis: sive terrae, sive aeris, sive aquae, et ex
natura uniuscujusque per se considerata, de concretione et efficientia
totius judicat. Hoc etiam non praetereundum est, quod sola physica
proprie de rebus agit, caeterae omnes de intellectibus rerum. Logica
tractat de ipsis intellectibus, secundum praedicamentalem
constitutionem. Mathematica vero secundum integralem compositionem, et
ideo logica quandoque utitur pura intelligentia, mathematica autem
nunquam sine imaginatione est: ideoque nihil vere simplex est. Quia enim
logica et mathematica priores sunt ordine discendi quam physica, et ad
eam quodammodo instrumenti vice funguntur, quibus unumquemque primum
informari oportet antequam physicae speculationi operam det: necesse
fuit, ut non in actibus rerum ubi fallax experimentum est; sed in sola
ratione, ubi inconcussa veritas manet suam considerationem ponerent,
deinde ipsa ratione praevia, ad experientiam rerum descenderent.
Postquam igitur demonstravimus quomodo divisio theoricae quam ponit
Boetius superiori conveniat, breviter nunc utrasque repetemus, ut
singula utriusque verba divisionis invicem conferamus.
|
|