|
Theorica dividitur in theologiam, mathematicam et physicam, vel ita:
Theorica dividitur in intellectibilem, et intelligibilem, et naturalem;
vel aliter: Theorica dividitur in divinalem; et doctrinalem, et
philologiam. Eadem est igitur haec theologia, intellectibilis et
divinalis. Eadem mathematica, intelligibilis et doctrinalis. Eademque
physica, philologia, et naturalis. Sunt qui has tres theoricae partes
mystice quodam Palladis nomine, quae dea sapientiae fingitur esse,
significari putant. Dicitur enim tritonia, quasi [t][r][iac][t][ee]
[g][n][ohti][s][i][sf], id est tertia cognitio, videlicet Dei, quam
intellectibilem nominavimus, et animarum: quam intelligibilem diximus,
et corporum quam naturalem appellamus. Et ab his tribus tamen sapientia
vocabulum sumit: quia licet tres reliquas, id est ethicam, mechanicam,
logicam congrue ad sapientiam referre possimus, expressius tamen logicam
propter vocis eloquentiam: mechanicam, et ethicam propter
circumspectionem morum, et operum prudentiam sive scientiam appellamus:
solam autem theoricam propter speculationem veritatis rerum sapientiam
nominamus.
|
|