CAP. XX. Divisio practicae.

Practica dividitur in solitariam privatam, et publicam. Vel aliter: In ethicam, oeconomicam, et politicam, vel aliter: moralem et dispensativam, et civilem. Una est solitaria, ethica, et moralis. Una rursum, privata, oeconomica et dispensativa. Eademque publica, politica, atque civilis. Oeconomus interpretatur dispensator. Inde oeconomica dicta est dispensativa. [p][oac][l][i][sf] Graece, Latine civitas dicitur, inde politica dicta est, id est civilis. Quando ethicam partem constituimus practicae, stricte accipienda est ethica in moribus uniuscujusque personae, et est eadem quae solitaria. Solitaria igitur est quae sui curam gerens cunctis sese erigit, exornat augetque virtutibus, nihil in vita admittens, quo non gaudeat, nihilque faciens poenitendum. Privata est, quae rei familiaris officium mediocri componens dispositione distribuit. Publica est, quae reipublicae curam suscipiens cunctorum saluti suae providentiae solertia, et justitiae libra, et fortitudinis stabilitate, et temperantiae patientia medetur. Solitaria igitur convenit singularibus, privata patribusfamilias, politica rectoribus urbium. Practica actualis dicitur, eo quod res propositas operationibus suis explicet. Moralis dicitur, per quam mos vivendi honestus expetitur vel acquiritur, et instituta ad virtutem tendentia praeparantur. Dispensativa dicitur, cum domesticarum rerum sapienter ordo disponitur. Civilis dicitur; per quam totius civitatis utilitas administratur.