|
Mechanica septem scientias continet: lanificium, armaturam,
navigationem, agriculturam, venationem, medicinam, theatricam. Ex quibus
tres ad extrinsecum vestimentum naturae pertinent, quo seipsa natura ab
incommodis protegit, quatuor ad intrinsecum, quo se alendo et fovendo
nutrit, ad similitudinem quidem trivii et quadrivii; quia trivium de
vocibus quae extrinsecus sunt, et quadrivium de intellectibus qui
intrinsecus concepti sunt pertractat. Hae sunt septem ancillae quas
Mercurius a philologia in dotem accepit; quia nimirum eloquentiae cui
juncta fuerit sapientia, omnis humana actio servit, sicut Tullius in
libro Rhetoricorum de studio eloquentiae dicit: haec tuta, haec honesta,
haec illustris, haec eadem vita jucunda fit. Nam hinc ad rempublicam
plurima commoda veniunt, si moderatrix omnium praesto est sapientia.
Hinc ad eos qui ipsam adepti sunt, laus, honos, dignitas, confluit. Hinc
amicis quoque eorum certissimum, tutissimumque praesidium est. Hae
mechanicae appellantur, id est adulterinae: quia de opere artificis
agunt quod a natura formam mutuatur. Sicut aliae septem liberales
appellatae sunt; vel quia liberos, id est, expeditos et exercitatos
animos requirunt, quia subtiliter de causis rerum disputant; vel quia
liberi tantum antiquitus, id est, nobiles in eis studere consueverant:
plebei vero et ignobilium filii in mechanicis propter peritiam operandi.
In quo priscorum apparet diligentia, qui nihil intentatum linquere
voluerunt; sed omnia sub certis regulis et praeceptis stringere.
Mechanica est scientia ad quam fabricae omnium rerum concurrere debent.
|
|