|
Lanificium continet omnia texendi, consuendi, retorquendi genera, quae
fiunt manu, acu, fuso, subula, girgillo, pectine, alibro, calamistro,
chilindro, sive aliis quibuslibet instrumentis: ex quacunque lini vel
lanae materia, et omni genere pellium erasarum vel pilos habentium,
canabis quoque vel suberis juncorum, pilorum, floccorum, aut alia
qualibet re hujusmodi, quae in usum vestimentorum, operimentorum,
linteorum, sagorum, saginarum, substratoriorum, cortinarum, matularum,
filtrorum, telarum, cassium, funium, redigi potest. Stramina quoque ex
quibus galeros et sportellas texere solent homines: haec omnia studia ad
lanificium pertinent.
|
|