CAP. XXIII. De armatura et fabrili.

Secunda est armatura. Arma aliquando quaelibet instrumenta dicuntur; sicut dicimus, arma belli, arma navis, id est instrumenta belli et navis. Caeterum proprie arma sunt quibus tegimur, ut scutum, thorax, galea, vel quibus percutimus, ut gladius bipennis, sarissa. Tela autem sunt quibus jaculari possumus, ut hasta, sagitta. Dicta autem arma ab armo, id est brachio, quia brachium muniunt, quod ictibus opponere solemus. Tela autem dicuntur a Graeco telon, id est longum, eo quod longa sint hujusmodi, inde et protelare, id est prolongare dicitur. Armatura igitur quasi instrumentalis dicitur scientia, non tam ideo quod instrumentis operando utatur, quam quod de praejacenti alicujus massae materia aliquod, ut ita dicam, instrumentum efficiat. Ad hanc omnis materia lapidum, lignorum, metallorum, arenarum, argillarum pertinet. Haec duas habet species, architectonicam et fabrilem. Architectonica dividitur in coementariam, quae ad latomos et coementarios; et in carpentariam, quae ad carpentarios et tignarios pertinet, aliosque hujusmodi utriusque artifices, in dolabris et securibus, lima et asciculo, serra et terebra, runcinis, artavis, trulla, examussi, polientes, dolantes, sculpentes, limantes, scalpentes, compingentes, linientes, in qualibet materia, luto, latore, lapide, ligno, osse, sabulo, calce, gypso, et si qua sunt similia operantium. Fabrilis dividitur in malleatoriam, quae feriendo massam in formam redigit. Et in exclusoriam, quae fundendo massam in formam redigit. Unde exclusores dicti sunt, qui de confusione massae noverunt formam vasis exprimere.