CAP. XXVI. De venatione.

Venatio dividitur in ferinam, aucupium, et piscaturam. Ferina multis modis exercetur. Retibus, pedicis, laqueis, praecipitiis, arcu, jaculis, cuspide, indagine, pennarum odore, canibus, accipitribus. Aucupium fit laqueis, pedicis, retibus, arcu, visco, hamo. Piscatura fit sagenis, retibus, gurgustiis hamis, jaculis. Ad hanc disciplinam pertinet omnium ciborum, saporum et potuum apparatus. Nomen tamen accepit ab una parte sui, quia antiquitus plus venaticis vesci solebant, sicut adhuc in quibusdam regionibus ubi rarissimus panis est, carnem pro cibo, et mulsum vel aquam pro potu habent. Cibus in duo dividitur: in panem et obsonium. Panis dictus est, vel quasi ponis, quia omnibus mensis apponitur, vel a graeco [p][ati][n], quod est omne, quia nullum convivium bonum sine pane ducitur, vel quod pascat. Panis multa sunt genera; azymus, fermentatus, subcinericius, rubigus, spongia, placenta, clibanicus, dulciarius, siligineus, hordeaceus, amolum, simila, et caetera multa. Obsonium dicitur quasi adjunctum pani, quod nos cibarium dicere possumus. Hujus multa sunt genera. Carnes, pulmenta, mulsa, olera, fructus. Carnium, aliae sunt assae, aliae frixae, aliae elixae, aliae crudae, aliae salsae. Aliae dicuntur succidia: Lardum quoque sive taxea; perna vel petasunculus; axungia, arvina, sepum, adeps. Pulmenti item sunt genera, lucanicae farcimen, minutal, afrotum, mortisia, galantiae, et caetera quaecunque princeps cocorum excogitare potuit. Mulsa habent lac, colostrum, babdutam, butyrum, caseum, serum. Olerum et fructuum nomina annumerare quis potest? Saporum alii calidi sunt; alii frigidi, alii amari, alii dulces, alii sicci, alii humidi. Potuum alii tantum sunt potus, id est qui humectant tantum, non nutriunt, ut aqua; alii potus et cibus, id est qui humectant et nutriunt, ut vinum. Rursus qui cibus sunt, alii naturaliter sunt cibus, ut vinum et sicera quaelibet, alii accidentaliter, ut cervisia, medones. Venatio igitur continet omnia pistorum laniorum, cocorum, cauponumque officia.