|
Medicina dividitur in duas partes, occasiones et operationes. Occasiones
sex sunt: aer, motus et quies, inanitio et repletio; cibus et potus;
somnus et vigiliae, et accidentia animae. Qnae ideo dicuntur esse
occasiones, quia faciunt et conservant sanitatem, si temperata fuerint,
si intemperata infirmitatem. Accidentia animae ideo dicuntur occasio
sanitatis vel infirmitatis, quia aliquando vel commovent calorem
impetuose ut ira, vel leniter ut delectationes, vel attrahunt et celant;
idque aut impetuose ut terror et timor, aut leniter ut angustia. Et sunt
quae commovent naturalem virtutem intus et extra, ut est tristitia.
Omnis operatio medicinae, aut intus fit, aut extra. Intus ut ea quae
ore, naribus, auribus sive ano intromittuntur, ut potiones, vomitiones,
pulveres, clystera, etc. quae bibendo, vel masticando, vel attrahendo
sumuntur. Foris ut epidimata, cataplasmata, emplastra. Chirurgia, quae
duplex est in carne, ut incidere, suere, urere. In osse, ut solidare, et
juncturae reddere. Nec moveat quampiam, quod cibum et potum inter
attributa medicinae annumero, quae superius venationi attribui, quia
secundum diversos respectus hoc factum est. Vinum quoque in botro
agriculturae est; in penu, cellarii; in gustu, medici. Similiter ciborum
apparatus ad pistrinum, macellum, coquinam pertinet; virtus saporis ad
medicinam.
|
|