|
Theatrica dicitur scientia ludorum a theatro quo populus ad ludendum
convenire solebat, non quia in theatro tantum ludus fieret, sed quia
celebrior locus fuerat caeteris. Fiebant autem ludi alii in theatris,
alii in atriis, alii in gymnasiis, alii in amphicircis, alii in arenis,
alii in conviviis, alii in fanis. In theatro gesta recitabantur, vel
carminibus, vel larvis, vel personis, vel oscillis. In atriis choreas
ducebant et saltabant. In gymnasiis luctabantur. In amphicircis cursu
certabant vel pedum, vel equorum, vel curruum. In arenis pugiles
exercebantur. In conviviis, rhythmis et musicis instrumentis, et odis
psallebant, et alea ludebant. In fanis tempore solemni deorum laudes
canebant. Ludos vero idcirco inter legitimas actiones connumerabant,
quod temperato motu naturalis calor nutritur in corpore; et laetitia
ejus reparatur. Vel quod magis videtur, quia necesse fuit populum
aliquando ad ludum convenire, voluerunt determinata esse loca ludendi,
ne in diversoriis conventicula facientes, probrosa aliqua aut facinorosa
perpetrarent.
|
|