CAP. XXIX. De logica quae est quarta pars philosophiae; et de grammatica.

Logica dividitur in grammaticam, et in rationem disserendi. [g][r][aac][m][m][a] Graece, littera interpretatur Latine, inde dicta est grammatica, id est litteralis scientia. Littera proprie est figura quae scribitur; elementum sonus qui pronuntiatur. Caeterum hic large accipienda est littera, ut et vocem et scripturam intelligamus utrumque enim ad grammaticam pertinet. Quidam dicunt grammaticam non esse partem philosophiae, sed quasi quoddam appendicium et instrumentum ad philosophiam. De ratione autem disserendi Boetius dicit:

“Quod pars esse possit et instrumentum ad philosophiam, sicut pes manus, lingua, oculi, etc. partes sunt corporis et instrumenta,”

Grammatica simpliciter agit de vocibus, id est secundum se inventionem et formationem, compositionem, inflectionem, prolationem, et caetera ad pronuntiationem tantum pertinentia pertractans. Ratio disserendi agit de vocibus secundum intellectus.