|
|
“Intellectibile est, quod unum atque idem per se in propria semper
divinitate consistens, nullis unquam sensibus, sed sola tantum mente
intellectuque capitur.”
|
|
Quae res ad speculationem Dei atque ad animi incorporalitatem
considerationemque verae philosophiae indagatione componitur, quam,
inquit, Graeci theologiam nominant. Dicta autem
quasi sermo habitus de divinis, [th][e][oac][sf] enim Deus,
[l][oac][g][o][sf], sermo vel ratio interpretatur. Theologia igitur est,
quando aut ineffabilem naturam Dei aut speciales creaturas ex aliqua
parte profundissima qualitate disserimus.
|
|