|
Grammatica dividitur in litteram, syllabam, dictionem et orationem; vel
aliter grammatica dividitur in litteras, id est in id quod scribitur; et
vocales, id est in id quod pronuntiatur; vel aliter: Grammatica
dividitur in nomen, verbum, participium, pronomen, adverbium,
praepositionem, conjunctionem et interjectionem; in vocem articulatam,
litteram, syllabam, pedes, accentus, posituras, notas, orthographiam,
analogiam, etymologiam, glossas, differentias, barbarismum, soloecismum,
vitia, metaplasmas, schemata, tropos, prosas, metra, fabulas, historias.
Quorum idcirco expositionem transeo, quia prolixior esset quam hujus
schedulae brevitas expetat, et quia etiam in hoc opusculo, divisiones
tantum rerum et nomina investigare proposui, ut tantummodo quoddam
principium doctrinae lectori conderetur. Qui autem scire desiderat,
legat Donatum, Servium, Priscianum de accentibus et de duodecim versibus
Virgilii, et Barbarismum, et Isidorum in libris etymologiarum.
|
|